Tob 5

. Erat enim ex numero angelorum, qui sunt filii Israel, quia semper vident Deum facie ad faciem, et saepe mittuntur in custodia filiorum Israel, id est videntium Deum. Unde: . etc. BED., ubi supra. Apparuit angelus Tobiae et socium se praebuit et Filius Dei hominem assumpsit, et visibiliter cum hominibus conversatus humanum genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem, etc., et Dominus per miracula quae in carne fecit populo Judaeorum, ex quo carnem susceperat, ostendit: quia est filius et angelus, id est nuntius paternae voluntatis, cui etiam gaudium perpetuae salutis praedicavit, dicens: Et desperantibus de lumine coelesti . ID., ibid. Promittit angelus Tobiae ducere filium suum in civitatem Medorum et reducere, etc., usque ad interrogante angelum Tobia unde esset. . Ananias Christus quoque fidelibus suis indicat, quia ipse est de quo dicitur: . BED., ubi supra. Apparente Domino in carne, etc., usque ad et sic ad salutem gentium per apostolos pervenit. . .
Copyright information for VulgGlossa